- DUROCOTTORUM
- DUROCOTTORUMGalliae urbs in Belgica. Ptol. et Caesar l. 6. c. 8. ubi primus huius urbis meminit, docens Concilio Galliae eo loci indicto, de coniuratione Senonum et Carnutum quaestionem habitam, deque Accone supplicium more maiorum sumptum esse. Metropolis iam aetate Strabonis, postea prov. Belgicae 2. caput et metropolis fuit, mater 11. civitatum, ad Vidulam fluv. sita est. Frontoni Oratori, circa Traiani Adrianique tempora Athenarum elogio condecorata, ob literarum, quae ibi vigebant, studia: postea nomen gentis accepit, Remique dicta est. Hîc Valentinianus Maior Aug. praeter ceteros, aliquandiu moratus, Palatium suum habuit. Laeti Gentiles dicti, sub Honorio, cum suo Prasecto, ibidem ut et Silvanectis, in praesidio fuêrunt; Sarmatae item Gentiles inter Remos et Ambianos. In vett. Notit. in prov. Belgica sec. primas tenet, sedes Austrasiorum quoque Regum, Theodorici, Theodeberti, Theodebaldi ac Sigeberti. Fabricae Remensis Spathariae, unius ex Gallicanis Fabricis, sub dispositione VI. Magistri Officiorum, meminit Not. Imp. quemadmodum Procurtatorem Gynaecei Remensis, tertium inter 6. locum, sub dispositione VI. Comitis sacrarum largitionum; et Praepositum Barbaricariorum sive Argentariorum Remensium inter tres medium eadem memorat. Portae Remis celebriores fuêre, ad Ort. Trevirica, eadem Cereris et Regalis et porta Carceris, Porte-Chartre vulgo: ad Occ. porta Suessonica, eadem et Valesia, Veneris et Vidulae, hodie porte aux Ferrons: ad Austr. Collaticia, quae et Basilicaris, ad quam arcus triumphalis ex parte superest. Ad Occ. tandem porta Martis, quod nomen hodieque servat; ad hanc alter arcus cornitur triumphalis: extra illam autem Arenae sunt, Amphitheatri seu duplici hemicycli figurâ. Monetae cudendae ius Archiep. Artaldo concessit Ludovicus Transmarinus, A. C. 840. eumqueve Comitem fecit: et totum hunc Comitatum Ecclesiae S. Mariae metropol. donavit. Postea Archiepiscopi Duces et Pares evasêrunt, interque Ecclesiasticos primas tenere coepêrunt. Gallice Rheims en Champagne. Aliis Durocortorum. Vide Hadr. Vales. Not. Gall. et in voce Rhemi.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.